Actus Apostolorum*

Caput 7: 43

et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
(* Traductions européennes)

Glose

Figuras,etc.RAB.Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur.ID.Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt.Et transferam.Propter haec sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.